38. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
39. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
40. Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.
41. Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?
42. nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?
43. Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
44. Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.
45. Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?
46. Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
47. Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?
48. numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?
49. sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
50. Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :
51. Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?