Secundum Ioannem 7:37-41 Vulgata Latina (VULG)

37.  In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.

38.  Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.

39.  Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

40.  Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.

41.  Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?

Secundum Ioannem 7