29. Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.
30. Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
31. De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?
32. Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
33. Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.
34. Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.
35. Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?