Secundum Ioannem 7:26-32 Vulgata Latina (VULG)

26.  et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?

27.  Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.

28.  Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.

29.  Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.

30.  Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.

31.  De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?

32.  Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.

Secundum Ioannem 7