Secundum Ioannem 7:23-30 Vulgata Latina (VULG)

23.  Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?

24.  Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.

25.  Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?

26.  et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?

27.  Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.

28.  Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.

29.  Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.

30.  Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.

Secundum Ioannem 7