11. Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?
12. Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.
13. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
14. Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
15. Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?
16. Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
17. Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
19. Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?
20. Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ?
21. Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :
22. propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.