46. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47. Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.
48. Ego sum panis vitæ.
49. Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
50. Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
51. Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.
52. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
53. Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?
54. Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
55. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.
56. Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;
57. qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.