39. Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
40. Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
41. Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,
42. et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?
43. Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :
44. nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
45. Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
46. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47. Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.
48. Ego sum panis vitæ.
49. Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.