Secundum Ioannem 6:3-9 Vulgata Latina (VULG)

3.  Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

4.  Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.

5.  Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?

6.  Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

7.  Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

8.  Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

9.  Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?

Secundum Ioannem 6