Secundum Ioannem 5:6-13 Vulgata Latina (VULG)

6.  Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?

7.  Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.

8.  Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.

9.  Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.

10.  Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.

11.  Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.

12.  Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ?

13.  Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.

Secundum Ioannem 5