31. Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
32. Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
33. Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
34. Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.
35. Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
36. Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :
37. et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :
38. et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.
39. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me :