25. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
26. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
27. et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.