28. Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :
29. Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ?
30. Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
31. Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.
32. Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
33. Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?
34. Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
35. Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.