Secundum Ioannem 4:25-30 Vulgata Latina (VULG)

25.  Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.

26.  Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.

27.  Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ?

28.  Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :

29.  Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ?

30.  Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.

Secundum Ioannem 4