24. Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
25. Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
26. Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.
27. Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ?
28. Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :
29. Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ?
30. Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
31. Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.
32. Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
33. Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?
34. Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
35. Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
36. Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
37. In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
38. Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.