Secundum Ioannem 3:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.

9.  Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?

10.  Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ?

11.  Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.

12.  Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?

13.  Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.

14.  Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :

15.  ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.

16.  Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.

17.  Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

Secundum Ioannem 3