33. Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
34. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
35. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
36. Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.