Secundum Ioannem 3:2-14 Vulgata Latina (VULG)

2.  Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

3.  Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.

4.  Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ?

5.  Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.

6.  Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.

7.  Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.

8.  Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.

9.  Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?

10.  Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ?

11.  Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.

12.  Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?

13.  Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.

14.  Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :

Secundum Ioannem 3