11. Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
12. Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?
13. Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
14. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :
15. ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
16. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.