Secundum Ioannem 3:10-16 Vulgata Latina (VULG)

10.  Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ?

11.  Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.

12.  Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?

13.  Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.

14.  Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :

15.  ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.

16.  Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.

Secundum Ioannem 3