1. Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.
2. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
3. Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
4. Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ?
5. Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
6. Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
7. Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.
8. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.
9. Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?
10. Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ?