21. Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid ?
22. Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? tu me sequere.
23. Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ?
24. Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc : et scimus quia verum est testimonium ejus.
25. Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus : quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.