Secundum Ioannem 21:20-25 Vulgata Latina (VULG)

20.  Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te ?

21.  Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid ?

22.  Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? tu me sequere.

23.  Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ?

24.  Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc : et scimus quia verum est testimonium ejus.

25.  Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus : quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.

Secundum Ioannem 21