Secundum Ioannem 20:16-23 Vulgata Latina (VULG)

16.  Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister).

17.  Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.

18.  Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.

19.  Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.

20.  Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.

21.  Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.

22.  Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum :

23.  quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt.

Secundum Ioannem 20