Secundum Ioannem 19:18-22 Vulgata Latina (VULG)

18.  ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.

19.  Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judæorum.

20.  Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine.

21.  Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum : Noli scribere : Rex Judæorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum.

22.  Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi.

Secundum Ioannem 19