2. sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
3. Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.
4. Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam :
5. et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.
6. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt.
7. Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt :
8. quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.