14. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
15. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
16. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
17. Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
18. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum :