Secundum Ioannem 17:11-20 Vulgata Latina (VULG)

11.  Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos.

12.  Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.

13.  Nunc autem ad te venio : et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.

14.  Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.

15.  Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.

16.  De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.

17.  Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.

18.  Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum :

19.  et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

20.  Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me :

Secundum Ioannem 17