2. In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum.
3. Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis.
4. Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
5. Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ?
6. Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
7. Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
8. Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
9. Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ?
10. Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
11. Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ?
12. alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado.
13. Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glorificetur Pater in Filio.
14. Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
15. Si diligitis me, mandata mea servate :
16. et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,
17. Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
18. Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos.