Secundum Ioannem 13:5-16 Vulgata Latina (VULG)

5.  Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.

6.  Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?

7.  Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea.

8.  Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.

9.  Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.

10.  Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.

11.  Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.

12.  Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?

13.  Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.

14.  Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.

15.  Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

16.  Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.

Secundum Ioannem 13