23. Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
24. Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?
25. Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?
26. Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.
27. Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.
28. Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
29. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.
30. Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
31. Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.