4. Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :
5. Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?
6. Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.
7. Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
8. Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
9. Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
10. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :
11. quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.
12. In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,