Secundum Ioannem 12:37-46 Vulgata Latina (VULG)

37.  Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;

38.  ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ?et brachium Domini cui revelatum est ?

39.  Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :

40.  Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorumut non videant oculis, et non intelligant corde,et convertantur, et sanem eos.

41.  Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.

42.  Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.

43.  Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

44.  Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.

45.  Et qui videt me, videt eum qui misit me.

46.  Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.

Secundum Ioannem 12