Secundum Ioannem 12:3-8 Vulgata Latina (VULG)

3.  Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.

4.  Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :

5.  Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?

6.  Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.

7.  Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.

8.  Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.

Secundum Ioannem 12