18. Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.
19. Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.
20. Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
21. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.
22. Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.