12. In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
13. acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.
14. Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :
15. Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.