Secundum Ioannem 12:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.

2.  Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

3.  Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.

4.  Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :

5.  Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?

Secundum Ioannem 12