Secundum Ioannem 11:9-15 Vulgata Latina (VULG)

9.  Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :

10.  si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.

11.  Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.

12.  Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.

13.  Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.

14.  Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :

15.  et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.

Secundum Ioannem 11