Secundum Ioannem 11:52-56 Vulgata Latina (VULG)

52.  et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.

53.  Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.

54.  Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.

55.  Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.

56.  Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

Secundum Ioannem 11