Secundum Ioannem 11:35-49 Vulgata Latina (VULG)

35.  Et lacrimatus est Jesus.

36.  Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.

37.  Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ?

38.  Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.

39.  Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.

40.  Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?

41.  Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.

42.  Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.

43.  Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.

44.  Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.

45.  Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.

46.  Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.

47.  Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?

48.  Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.

49.  Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,

Secundum Ioannem 11