Secundum Ioannem 11:34-46 Vulgata Latina (VULG)

34.  et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.

35.  Et lacrimatus est Jesus.

36.  Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.

37.  Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ?

38.  Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.

39.  Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.

40.  Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?

41.  Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.

42.  Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.

43.  Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.

44.  Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.

45.  Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.

46.  Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.

Secundum Ioannem 11