33. Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
34. et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.
35. Et lacrimatus est Jesus.
36. Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.
37. Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ?
38. Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
39. Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.
40. Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?
41. Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.