20. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
21. Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :
22. sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
23. Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.
24. Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
25. Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
26. et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?
27. Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
28. Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.
29. Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;
30. nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
31. Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
32. Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
33. Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
34. et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.
35. Et lacrimatus est Jesus.
36. Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.