20. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
21. Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :
22. sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
23. Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.
24. Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
25. Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
26. et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?
27. Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
28. Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.