2. (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)
3. Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.
4. Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
5. Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
6. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;
7. deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.
8. Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ?
9. Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :
10. si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
11. Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
12. Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.