19. Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
20. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
21. Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :
22. sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
23. Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.
24. Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
25. Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
26. et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?