10. si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
11. Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
12. Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.
13. Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
14. Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :
15. et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
16. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
17. Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.