1. Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.
2. (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)
3. Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.
4. Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
5. Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
6. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;