24. Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.
25. Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me :
26. sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
27. Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :
28. et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
29. Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.
30. Ego et Pater unum sumus.
31. Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.
32. Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ?
33. Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
34. Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ?
35. Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura :
36. quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ?
37. Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.