Secundum Ioannem 1:31-42 Vulgata Latina (VULG)

31.  et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.

32.  Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.

33.  Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.

34.  Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.

35.  Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.

36.  Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.

37.  Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.

38.  Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?

39.  Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.

40.  Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.

41.  Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).

42.  Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.

Secundum Ioannem 1